Theological Theses · §977 · Louis Le Blanc de Beaulieu

What faith justifies: bare assent can exist without obedience

Scripture sometimes calls 'faith' bare assent without obedience.

John 12:42 leaders and Simon Magus believed yet stayed unconfessing or corrupt.

Latin

II. Ante omnia vero scire oportet quae sit illa fides quae justificare dicitur. Ad cujus rei intelligentiam, notandum est in Scriptura sacra quandoque dici credere, & fidem habere, illos ipsos qui Verbo Dei qualemcunque assensum praebent, & de veritate doctrinae coelestis convicti & persuasi sunt; etiamsi praeceptis ejus non obtemperent, nec vitam suam ei studeant conformare. Sic apud Joannem cap. 12. v. 42. multi ex prioribus Judaeorum dicuntur in Christum credidisse, qui tamen Christum non confitebantur, propter metum Judaeorum, & quia, ut notat Joannes, gloriam hominum magis quam gloriam Dei diligebant. Et ita quoque Simon Magus, praedicante Philippo, credidisse narratur, & ad signa & virtutes magnas quae ab eodem Philippo edebantur, obstupuisse, Act. 8. v. 13. Et tamen hoc ipso tempore, Cor ejus, arguente Petro, non erat rectum in conspectu Dei, & ipse in felle amaritudinis & iniquitatis nexu positus erat, ut videre est ejusdem capitis commate 21. & 23.

Report a mistake in this passage