Usually 'faith' means living assent that bears love, trust, obedience
Usually 'faith' means assent that yields love, trust, and obedience.
Only that faith is tied to salvation, adoption, and victory—not bare belief.
Latin
III. Sed tamen Scriptura plerumque fidei nomine designat, non assensum quemlibet qui doctrinae a Deo revelatae praebetur, sed illum solum qui hominem sic movet & afficit, ut inde nascatur amor, & fiducia in Deum, & debita praeceptis illius obedientia. Haec est illa fides quam divinae litterae tantopere laudant & commendant: cui victoriam de mundo tribuunt; & cum qua salutem, vitam, & adoptionem individuo nexu cohaerere testantur. Ut quum dicit Joannes, Omnis qui credit Jesum esse Christum ex Deo natus est, & haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra, 1 Joh. 5. v. 1. & 6. Et Christus ipse, Deus ita dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Joann. 3. v. 16. Item, Haec est voluntas ejus qui misit me, ut omnis qui videt Filium, & credit in eum, habeat vitam aeternam; & ego suscitabo eum ultimo die. Joann. 6. v. 40. Etenim non omnes qui quomodocunque Christo, & verbis ejus credunt, vitam habent aeternam, & adoptantur a Deo in filios, & victoriam de mundo reportant, sed illi soli qui debitam ex fide obedientiam Deo praestant, & fidem habent in bonis operibus efficacem.