Theological Theses · §984 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Some: faith only senses a justification already done before belief

Some say faith only senses a justification already done—eternal or at the promise of Christ.

On that view faith's only role is to make us know and feel secure about it.

Latin

IX. Quidam enim volunt fidem proprie non justificare, & justificationem fidei, nonnisi admodum improprie tribui: quia, scilicet, per fidem habemus sensum justificationis jam ante illam, & sine illa factae. Nam existimant justificationem esse aliquid quod fidem praecedit; & electos Dei justificatos esse, etiam antequam credant, & convertantur. Atque, quoniam ex eorum mente, justificatio vel ab aeterno facta est, vel saltem tum quum hominibus promissus est Christus Mediator, qui peccata nostra in se susciperet, & se pro nobis sponso rem justitiae divinae offerret; Itaque justificatio proprie accepta ipsis aliud non est, quam certa Dei voluntas de electis a peccato, propter Christum, absolvendis: nec, respectu hujus justificationis, fides aliam vim, aut officium habet, quam ut nos in ejus notitiam ducat, & de illa certos & securos reddat.

Report a mistake in this passage