Theological Theses · §988 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Remission is a promised benefit under condition—not an eternal decree already done

Remission is a conditional gospel promise, not a finished eternal decree before faith.

We pray 'forgive us' for what is future to us—not for a past absolute decree.

Latin

XIII. Quibus in locis, ut apparet, remissio peccatorum proponitur tanquam beneficium quoddam a Deo consequendum, & nobis ab eo promissum, idque sub certa tantum conditione. Unde patet illam minime concipiendam esse, tanquam decretum aliquod, ante tempora secularia factum, a nulla, ex parte hominis, conditione pendens, & per quod peccata, actu & reipsa, homini remissa sint, etiam antequam credat & convertatur. Nec enim decreta Dei sunt promissionum divinarum objecta, & quidem promissionum quae sub conditione fiunt: ut nec pertinent ad eorum numerum, quae, cum ratione, precibus a Deo postulamus; quo de genere non sunt praeterita, sed futura, cum tamen peccatorum nostrorum remissio unum sit ex praecipuis, quae Christus Dominus noster jubet nos a Deo assidue petere, inserta hac, in orationem ab eo dictatam, clausula, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris.

Report a mistake in this passage