No Scripture makes justification an eternal decree; it follows faith and the Spirit
Scripture never equates justification with an eternal decree.
It is a temporal gift after faith/conversion, done by the poured-out Spirit (Tit 3; 1 Cor 6).
Latin
XIV. Et certe si quis percurrat omnia Scripturae loca, ubi de justificatione hominis mentio fit, ne unum quidem reperiet, ubi vel minimum indicium appareat, per justificationem intelligi aeternum quoddam Dei decretum. Imo vix unus est, ubi non occurrat aliquid, unde facile colligere liceat, per illam designari beneficium quoddam in tempore collatum, quodque hominis fidem & conversionem sequitur, non vero antecedit. Nam, ut omittam plurima illa loca, ubi dicimur, ex fide & per fidem justificari, & credere in Christum ut ex fide justificemur, quibus in locis fides manifeste proponitur, tanquam aliquid ad justificationem praerequisitum, justificatio semel tribuitur Spiritui Sancto in electos Dei effuso, & per illum fieri dicitur; argumento manifesto neminem, juxta mentem Scripturae Sacrae, justificatum esse, priusquam Spiritum Sanctum a Deo acceperit. Nam Tit. 3. v. 6. testatur Apostolus Deum in nos Spiritum Sanctum abunde effudisse, ut ex gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Et 1 Cor. 6. v. 11. fideles quos alloquitur dicit sanctificatos & justificatos fuisse, in nomine Domini Jesu, & per Spiritum Dei nostri.