Theological Theses · §991 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rom 8:30 golden chain: calling precedes justification

Rom 8:30 orders calling before justification in the golden chain.

Justification sits between calling and glorification—not before faith's call.

Latin

XVI. Praecipue vero hic valde observandus est Pauli locus, qui habetur Rom. 8. v. 29. 30. Ubi Apostolus seriem & catenam contexens gratiarum & beneficiorum, quae ex aeterno Dei in electos amore manant, & singula suo ordine recensens, vocationem diserte praeponit justificationi, tanquam aliquid quod eam antecedit. Nam, inquit, quos praescivit, etiam praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos & vocavit, & quos vocavit, hos & justificavit, quos autem justificavit, hos & glorificavit. Nam, ultro caecus sit oportet, qui non agnoscat, ex mente Apostoli, justificationem esse aliquid medium inter vocationem & glorificationem.

Report a mistake in this passage