Theological Theses · §992 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Justification before conversion would contradict the apostles

Actual justification before conversion yields absurdities against the apostles.

Justified = passed from death to life; unconverted lovelessness still 'remains in death.'

Latin

XVII. Adde quod, si dicamus justificationem esse aliquid vocatione prius, & electos, non tantum in divino decreto, sed actu & reipsa justificatos esse, priusquam in Christum credant, & convertantur, multa sequuntur absurda, & quae Apostolicae doctrinae plane adversantur. Nam qui justificatus est, & remissionem peccatorum suorum a Deo consecutus, transit a morte ad vitam, nec amplius in morte manet. Qui vero nondum est ad Deum conversus, adhuc in morte manet; quandoquidem, nec Deum, nec proximum vera charitate diligit. Nam ut affirmat Joannes, Qui non diligit fratrem manet in morte, 1 Joh. 3. 14. Posita autem illa, quam refutamus, hypothesi, vel necesse est aliquem, qui justificatus est, in morte adhuc manere, nec transiisse de morte ad vitam: vel, contra expressum Apostoli dictum, aliquem nec proximum, nec Deum diligere, & in morte tamen non manere.

Report a mistake in this passage