Theological Theses · §994 · Louis Le Blanc de Beaulieu

If already justified, death cannot shut one from heaven—yet Paul bars the unrepentant vicious

Full remission fits one for heaven if death comes in that state.

Paul bars the unrepentant vicious from the kingdom—so they are not yet justified.

Latin

XIX. Praeterea qui jam justificatus est, & cui peccata omnia remissa sunt, hoc ipso idoneus est qui admittatur in regnum coelorum. Et si supponatur in eo statu mori, nihil est propter quod debeat in infernum detrudi, & ab ingressu regni Dei arceri. Nam cui revera sunt omnia peccata remissa, ille est ab omni poena peccati liber, praesertim vero a tormentis inferorum, & gloriae ac felicitatis coelestis privatione. Apostolus autem saepius affirmat, illos qui scelerate vivant, & patrant ea quae carnis opera vocat, non ingressuros in regnum coelorum. Nolite, inquit, errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. 1 Cor. 6. v. 10. Et alibi, postquam varia carnis opera recensuit, subjungit, Quae praedico vobis, sicut praedixi, eos qui talia agunt, regni Dei non fore haeredes. Gal. 5. v. 21. Vel ergo falsum dixit Apostolus, vel falsum est illos, qui scelera jam enumerata designant, necdum illis renunciarunt, jam justificatos esse; aut dicendum, contra sensum communem Christianorum, & manifestam veritatem, peccata quae jam remissa supponuntur, & a quibus aliquis censetur jam justificatus, posse tamen obstare, si mors illum rapiat, quominus in gloriam coelestem admittatur, & etiam efficere, ut aeternis in inferno suppliciis adjudicetur.

Report a mistake in this passage