Theological Theses · §995 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No one actually justified until the Spirit applies Christ by faith and repentance

Actual justification waits until the Spirit applies Christ by creating faith and repentance.

Westminster/Anglican art. And most Reformers who call faith the means agree.

Latin

XX. Itaque plane dicendum putamus neminem actu & revera justificatum esse, priusquam Spiritus Sanctus fidem & resipiscentiam in eo creans & excitans, Christum ipsi applicuerit. Quae est expressa sententia Confessionis Anglicanae: Parlamenti, ut vocant, Anglicani, ante aliquot annos authoritate edita. Sic enim habet cap. 11. art. 4. prout ex translatione Gallica vertere licuit, Deus ab aeterno decrevit justificare omnes electos. Et in complemento temporum Christus pro peccatis eorum mortuus est, & propter justificationem eorum resurrexit. Attamen justificati non sunt, donec Spiritus Sanctus illorum unicuique suo tempore Christum reapse applicuerit. Atque idem sentire, si sibi constare velint, necesse est omnes illos qui existimant fidem esse medium cujus interventu justificemur, qui proculdubio longe maximam partem Reformatorum constituunt.

Report a mistake in this passage