XXI. Porro qui sunt in hac sententia, non eodem modo explicant qua ratione hic fides interveniat, & concurrat ad peccatoris justificationem. Nam hic varii varie loquuntur. Plurimi dicunt fidem justificare, quoniam est nostrae justificationis causa instrumentalis, per quam Christi justitia Evangelii verbo oblata accipitur, & nobis applicatur, in remissionem peccatorum nostrorum. Nec alia videtur esse mens eorum qui docent fidem justificare relative sive objective. Per hoc enim aliud significatum volunt, nisi quod fides propria virtute non justificat, sed solummodo quatenus apprehendit Christi meritum & obedientiam, per quam solam proprie coram Deo justificamur. Alii dicere malunt fidem justificare quoniam est conditio quam foedus gratiae, sive Evangelium, postulat a nobis ut justificemur. Siquidem remissionem peccatorum in Christi sanguine, & vitam aeternam omni credenti offert.