Covenant-condition view comes to the same: living love-working faith required
Faith-as-covenant-condition means the same: cling to Christ with living love-working faith.
Under that—not another—condition the gospel promises salvation and remission.
Latin
XXIII. Eodem vero redit sententia eorum qui docent fidem nos justificare ut est foederis gratiae conditio. Etenim in eo mens eorum alia non est, quam Deum, ut nos pro justis habeat, & propter Christum ad vitam & gloriam aeternam acceptet, non aliud in Evangelio a nobis exigere, quam ut Christo fide viva & per dilectionem operante adhaereamus; & sub hac, non vero alia conditione, salutem & remissionem peccatorum nostrorum, Evangelii verbo nobis offeri & promitti: atque hanc esse rationem cur in Scriptura fide justificari dicimur.