Theological Theses · §999 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Instrument language must mean moral condition—not physical tool or mere notice

Calling faith an 'instrument' cannot mean a physical tool—only a moral prerequisite condition.

'Apprehend/receive' is metaphor for God's granting remission to living believers—not mere notice of prior justification.

Latin

XXIV. Quin huc tandem necesse est devenire illos ipsos, qui dicunt fidem nos justificare per modum instrumenti, quod apprehendit Christi justitiam, & remissionem peccatorum accipit, si velint mentem suam verbis claris & distinctis, & quae cum veritate & ratione congruunt exponere. Nam, quum dicunt fidem esse instrumentum justificationis, intelligere non possunt instrumentum physicum & proprie dictum. Nec enim fides physice & proprie remissionem peccatorum, in qua justificatio consistit, operatur. Morale vero instrumentum justificationis quomodo potest esse fides, nisi quatenus est conditio quaedam, ad illam ex parte nostra praerequisita? & similiter, quum dicitur fides apprehendere Christi justitiam, propter quam absolvimur in Dei judicio, & remissionem peccatorum oblatam accipere, planum est voces illas acceptionis, & apprehensionis, non esse sumendas proprio, sed metaphorico sensu. Etenim fides non alia de causa dicitur accipere remissionem peccatorum, & apprehendere Christi justitiam, quam quia Deus solis credentibus remissionem peccatorum concedit, & Christi justitiam imputat, ac necesse est in Christum viva fide credere, ut ejus fiamus compotes, & propter Christi meritum & obedientiam acceptemur ad vitam aeternam. Ac plane frigidum esset, & alienum a mente eorum quibuscum agimus, apprehensionem illam exponere de notitia, quam per fidem habemus, de imputata nobis Christi obedientia, remissione peccatorum, merito ejus a Deo impetrata, quia scilicet, dicimur apprehendere quae mente percipimus. Idque jam a nobis satis refutatum est, argumentis iis quibus ostendimus, fidem aliter nos justificare, quam praebendo nobis sensum & notitiam nostrae justificationis.

Report a mistake in this passage