A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §366 · Samuel Strimesius

Annotatio II §.II: Babylonian Captivity Deus est homo parallel; Musculus absolves personal union

In On the Babylonian Captivity he compares bread–body union with the hypostatic union (Deus est homo), which looks personal.

Yet his Greater Confession on the Supper denies a personal mode, and the Captivity comparison is only a simple comparison of unlike thingsMusculus (among ours) absolves him from personal union of body and blood.

Latin

Ex altera parte, Unionem panis & Corporis Christi in Eucharistia cum Unione humanae Christi naturae, & personae ejus divinae, in libro de Captivitate Babylonica Tom. 2. mihi p. 265. eum in modum comparat, ut huic per omnia similem fecisse visus sit; tamen, quia tum ipse Lutherus posteriorem Unionis modum, seu personalem, conceptis verbis in Confessione sua majore de Coena, negat; in Libro autem de Captivitate Babylonica, Transsubstantiationem pontificiam refutaturus, panisque in Coena praesentiam adstructurus, inter propositiones has duas: Hoc, seu, hic panis est corpus meum, Et, Deus est homo, nudam duntaxat earum comparationem instituisse deprehenditur & ostendere gestivisse, quô modô utrobique Disparatum de Disparato praedicetur; (Quô nomine etiam inter nostrates Wolfgangus Musculus, Lutherum à personali corporis & sanguinis Christi Unione absolvit Loci commun. p. m. 354.)

Report a mistake in this passage