Annotatio II §.III (2): Justin & Gregory Nyssen — earthly substance with external holiness
(2) Justin (near Irenaeus’s senior) describes deacons giving bread and wine called Eucharist — not taken as common bread or cup.
Gregory of Nyssa: bread starts common, then consecrated is called Christ’s body — both mean bare external holiness (set apart by word and prayer; like oil, baptismal water, temple stones), not a second metaphysical substance.
Latin
(2) Substantiam terrenam sanctitate quadam affectam, Irenæo paulò vetustior Scriptor, S. Justinus Martyr, saltem implicitè inducit, quando Apol. secunda ad Anton. Imperat. prope finem, Christianorum sui temporis consuetudinem celebrandæ Cænæ hisce recenset: Postquam Præses gratias egit & acclamavit populus, illi, qui à nobis dicuntur Diaconi, seu Ministri, dant cuique præsentium quod sumant de pane & vino; & hoc alimentum à nobis vocatur Eucharistia; non enim ut vulgarem panem, neque ut vulgare poculum ea sumimus. Eundem in sensum Greg. Nyssenus in Orat. de Baptis. Christi: Panis, ait, initio communis est, sed per mysterium consecratus, vel sanctificatus, dicitur corpus Christi. Utrumque verò de nuda externa sanctitate verba facere, prior, appellatione vulgaris panis, i. e. destinato separatoque, per verbum & preces ad sanctum usum, contradistinguendi; posterior verò adjectis mox Similitudinibus nonnullis, à Sanctitate olei ad sanctum usum, aquæ in baptismate, quin templi lapidumque, ex quibus templum exstruendum est, petitis, disertè satis explicat.