Annotatio IV §.III (1): Presence whose partakers come by spiritual access — true living faith
(1) The only presence of body, blood, and whole Christ that is recommended is the one we share by spiritual access — true living faith (John 6:35, 47–51).
By that faith we partake spiritually rather than corporally — even outside the Sacred Supper.
Latin
(1) Quia ista duntaxat præsentia corporis & sanguinis, totiusque Christi, commendatur, cujus participes reddimur per spiritualem ad Christum accessum, i. e. per veram vivamque in eum fidem. Ita enim Christus vers. 35. Ego sum panis vitæ: qui ad me venit non esuriet, & qui in me credit, his nunquam sitiet. Et rursus versibus 47. 48. 49. 50. 51. Amen Amen dico vobis qui credit in me, habet vitam æternam. Ego sum panis ille vitæ. Patres vestri ederunt Manna in deserto & mortui sunt. Hic est panis ille qui de cælo descendit, ut qui edit ex eo, non moriatur. Ego sum panis ille vivus qui è Cælo descendi: Si quis ederit ex hoc pane, vivet in æternum. Panis autem quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita; At per Spiritualem ad Christum accessum fidemque veram ac vivam, non tàm Corporalis corporis & sanguinis Christi quàm Spiritualis potiùs, etiam extra S. Cœnam, reddimur participes.