Annotatio IV §.IV: First argument — OT spiritual food and drink; the Rock was Christ
First argument: OT believers already shared Christ’s communion — the same spiritual food and drink (1 Cor. 10:1–4); the Rock was Christ.
We NT Christians drink His blood spiritually and share the same spiritual food — Christ and His body — with the Fathers; signs differ, significata are the same (Augustine; Acts 15:11).
Latin
Primum desumtum à Communione & participatione Christi, eòque corporis & sanguinis Christi (quibus sine Christus ne Christus quidem est) Veteris Testamenti Christianis impertita, de quibus Apostolus versu 1. Non vult nos ignorare, omnes eandem escam spiritualem edisse, omnes item eundem potum spiritualem bibisse, puta non inter se tantum omnes, sed & nobiscum; Nam immediatè sequitur: Bibebant enim ex sequenti spirituali Petra; Petra verò erat Christus; Sed de hoc solo & nosmet Christiani N. T., sanguinem ejus spiritualiter bibimus, sicuti & escam spiritualem, Mannam de cœlo descendentem, i. e. Christum ejusque corpus, nec quicquam aliud, itidem cum Patribus V. Test. participamus, Sacramentis Veterum, quoad Signa quidem, à nostris, diversis, quoad Significata verò iisdem existentibus, dicente Augustino Tract. 26. super Johannem, juxta istud Petrinum: Quin verò, per Gratiam Domini nostri Jesu Christi, credimus nos Salvatum iri, kath' hon tropon kakeinoi. Act. 15, 11.