Annotatio IV §.XIII: Bertram — natural body not corporally present; SIGNUM and SPECIES vs truth; deny oral eating only
Bertram (II): Christ’s natural body is not present in the Supper in a corporal mode — what ministers handle differs from the glorified body; the Eucharistic bread is a sign and a representation, that is the truth itself (pledge vs thing; image vs reality).
He does not deny truth taken in the sacrament — souls are fed with Spiritual food and drink — he denies only that the true natural body is eaten with the body’s Mouth.
Latin
(II) Naturale corpus Christi, modô corporali, in Cena non præsens esse, inculcaturus, significantissimè ita scribit: Corpus & Sanguis quod in Ecclesia geritur (i. e. quod manibus Ministrorum in Ecclesia tractatur, manibusque & ore accipitur) differt ab illo corpore & sanguine quod in Christi corpore per resurrectionem jam glorificatum cognoscitur: Et hoc Corpus (nempe Eucharisticus panis) SIGNUM est & SPECIES; illud verò ipsa veritas. Hoc enim geritur, donec ad illud perveniatur. Ubi verò ad illud perventum fuerit, hoc removebitur. Apparet ita quod multâ inter se differentia separantur, quantum est inter pignus & eam rem pro qua pignus traditur, & quantum inter imaginem & rem cujus est imago, & quantum inter speciem & veritatem. Hic nemo arbitretur contendere Bertramum, umbram, & non veritatem in sacramento sumi (perpetuò enim, ut paulò post dicemus, cibo Spirituali potuque Fidelium animas in S. Cœna pasci allaborat inculcare); Sed quod negat hic Bertramus, istud solum est: Verum & naturale corpus Christi Ore corporis manducari.