A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §570 · Samuel Strimesius

Annotatio IV §.XV close: not consubstantiation patron — Rupert charges bare sign; more in Annot. 3 — stop

Some wrongly make Berengar a consubstantiation patron — even Rupert of Deutz (the main proponent of a more extreme form of consubstantiation) refuses that and instead charges him with wanting a bare sign of the sacred thing.

Rupert attacks truth-confessors as having no argument but that bare-sign claim (ascribed also to Augustine). Rest on Berengar: see above, Annot. 3. Stop before §.XVI / next extract.

Latin

Etsi verò ex his similibusque verbis, perperam à nonnullis, Berengarius Consubstantiationis Fautor & Patronus conjecturari consuevit, tamen annumerandum hisce minimè esse vel ipse Rupertus Abbas Tuitiensis, Consubstantiationis Crassioris Auctor, primus & præcipuus, fateri ultrò nullus verebitur, quando Berengarium non tantum errantium Antesignanum facit, sed & errorem ejus in eo collocat, quod Sacramentum corporis & sanguinis Domini, nudum rei sacræ signum voluerit haberi. Ita enim Rupertus Consubstantiator, Veritatis Confessores oppugnat: Illi autem quid dicant, quid pro argumento afferant, inquit, non habent, nisi quod aliqui ex iis, dum volunt Sacramentum corporis & sanguinis Domini, solummodò signum esse sacræ rei, juxta errorem quondam Berengarii Turonensis … etiam B. Augustinum sentire ita putant (De Sacramento Eucharistico lib. 3. cap. 11. & 15.). Cetera de Berengario dicenda require suprà Annot. 3.

Report a mistake in this passage