A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §643 · Samuel Strimesius

Annotatio V §.IV FIRST genus (2)–(3): passion/death schema; Signatum known only to intellect

FIRST (2): it is to be eaten under the Passion/Death schema (‘broken for you / given unto death’) — not as merely born/nourished. Under crucifixion’s schema the Body is nowhere still corporally present (Rom. 6:9); it is well eaten spiritually, and we are told to remember the Lord’s death.

FIRST (3): as Signatum of the sacrament it is known to the intellect alone through the sense-sign (Augustine) — so it cannot be orally received without ceasing to be signified.

Latin

(2) Corpus Christi in Cœna manducandum, sub certo ac definito schemate suo, i. e. sub schemate Passionis & Mortis manducandum esse: Sic enim Christus: Hoc est Corpus meum, quod pro vobis frangitur & in mortem datur, Luc. 22, 19. Non quod pro vobis natum aut enutritum est, licèt non minùs pro nobis natum ac enutritum, quàm crucifixum & in mortem traditum intelligatur. Ut ridiculè irrideant adversarii argumentum, To quod, in quatenus convertens, nisi ipsum Christum ridiculè locutum, i. e. crucifixi Corporis sui mentionem, citra peculiarem in hoc ipsum respectum, blasphement fecisse. At sub crucifixionis mortisque schemate, Corpus Christi Corporaliter Oraliterque manducari non potest, utpote (sub hoc schemate nullibi ampliùs corporaliter præsens Rom. 6, 9.); Bene autem Spiritualiter: ut proinde jubeamur disertè, quotiescunque de pane, qui sacramentaliter Corpus Christi est, manducamus, mortem Domini memoriâ recolere, i. e. animâ volvere & aliis notam facere. (3) Corpus Christi in Cœna manducandum, Sacramenti Cœnæ, ex duabus partibus, per naturam Sacramenti, Signô scil. & Signato constantis, eam partem absolvere, quam Signatum vocant, per panem ceu Signum significatum; At Significati ea natura est, juxta Augustinum, ut per signum sensui obvium, soli intellectui innotescat: Quod verò soli intellectui manifestum sit, id oraliter accipi ac manducari non potest, utpote hôc ipsô sensui exponendum, atque eatenus signati naturâ exuendum.

Report a mistake in this passage