Faith is the gospel condition for being held just—then: does faith alone justify?
Best: faith is the gospel condition under which God holds us just in Christ.
Next question: sola fide—Protestant consensus, but teach it carefully against abuse.
Latin
XXV. Nihil ergo probabilius, simplicius, Scripturae magis congruum dici potest, quam justificationem ideo fidei tribui, quia fides conditio est quam Evangelium a nobis exigit, ut apud Deum justi & insontes habeamur, ac sicut cum talibus nobiscum agat Deus, nos propter Christum a poenis peccato debitis eximens, & regni coelestis haeredes instituens. Sed venit hic alia quaestio discutenda, nempe, An fides sola justificet? Solam justificare communis & recepta est Protestantium doctrina; quae tamen cum cautione tradenda & exponenda est, ne quis sit errori & calumniae locus.