Theological Theses · §1018 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Justifying faith believes in God: trust, hope of pardon, and love (Trent sess. 6)

Justifying faith is believing in God: trust and hope of pardon, from which love arises.

Trent sess. 6 ch. 6: grace-stirred disposition toward righteousness through faith, fear, hope, love.

Latin

XLIII. Itaque non aliam fidem justificare docent, quam illam qua, non tantum Deo, sed etiam in Deum credimus, id est, quae junctam habet fiduciam in Deum, & spem veniae ab eo obtinendae. Unde nascitur Dei amor & dilectio, ut colligere est ex ipso Concilio Tridentino, sess. 6. cap. 6. Disponuntur autem, inquit, ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia, & adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse quae divinitus revelata & promissa sunt, atque illud in primis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem, quae est in Christo Jesu; & dum peccatores se esse intelligentes, a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tanquam omnis justitiae fontem, diligere incipiunt, &c.

Report a mistake in this passage