Faith not meritorious cause; first justification mere grace (Trent sess. 6 ch. 8)
Rome: faith is not the meritorious cause; passage into grace is mere gift through Christ alone.
Trent: nothing preceding justification—faith or works—merits justifying grace.
Latin
XLIV. Praeterea Doctores Ecclesiae Romanae agnoscunt fidem non justificare, tanquam causam meritoriam remissionis peccatorum nostrorum, & doni justitiae: quumque homo ex statu peccati in statum gratiae transfertur, justificationem ejus esse mere gratuitam, nec ullis nostris meritis deberi, sed divinae gratiae, per Christi solius merita nobis partae, unice esse ascribendam. Quod expresse definivit Concilium Tridentinum, eadem Sess. 6. cap. 8. Gratis autem ideo justificari dicimur, inquit, quia nihil eorum quae justificationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur; si enim gratia est, jam non ex operibus: alioquin, ut Apostolus inquit, gratia jam non est gratia.