Pontifical dispute: does faith merit justification de congruo?
Rome divided: Stapleton—faith merits neither de condigno nor de congruo.
Bellarmine/Vasquez—Trent bars only condign merit; congruous merit of faith allowed.
Latin
XLV. Inter se disputant Theologi Pontificii, An fides, saltem de congruo, non mereatur justificationem. Et quidem eorum nonnulli pretendunt fidem neque de condigno, neque de congruo mereri remissionem peccatorum, & primam quam vocant justificationem, qua homo ex peccatore & non justo fit justus, idque quia Concilium Tridentinum simpliciter excludit a fide meritum justificationis, neque ullam hac in re distinctionem adhibet; qui in sententia est Thomas Stapletonus prolegomenis in librum 5. de Justificatione. Alii vero putant Concilium Tridentinum excludere solum meritum de condigno, non vero negare quin fides de congruo mereri possit justificationem hominis peccatoris per fidem Christum amplectentis, quae est Bellarmini & Vasquezii sententia.