Condign vs congruous merit: all grant free gift; some call living faith congruous
Condign = wage from justice; congruous = fitting gift from goodness—no debt.
All Rome: first justification is free gift; 'congruous merit of faith' only means living faith fittingly obtains pardon.
Latin
XLVI. Porro per meritum de condigno intelligunt opus cui merces ex justitia debetur, per meritum autem de congruo opus cui nihil quidem debetur ex justitia, sed quod a bonitate divina aliquid impetrat, cuique decet bonitatem & aequitatem divinam aliquid tribuere. Itaque consentiunt Doctores omnes Ecclesiae Romanae peccatorum remissionem, & justificationem hominis peccatoris esse donum Dei gratuitum, & ex justitia non deberi fidei. Quod vero dicunt eorum nonnulli fidem illam mereri de congruo, per hoc non aliud significatum volunt, quam fidem quae per dilectionem operatur peccatorum veniam & justificationem a bonitate divina impetrare, & congruum esse divinae bonitati & sapientiae, ut peccatorem, qui fide efficaci per bona opera, ad misericordiam Dei in Christo confugit, a peccatis absolvat & justitia donet.