Faith justifies as disposition (act) or as part of formal cause (habit)
Rome: faith-as-act disposes for justification; faith-as-habit is part of infused righteousness.
Their 'justification' includes forgiveness and interior renovation (sanctification).
Latin
XLVII. Caeterum fidem justificare dicunt per modum dispositionis, aut etiam tanquam justitiae partem & initium; quo respectu revocatur fides ad causam formalem justificationis. Ad cujus rei intelligentiam, observandum est Doctores Ecclesiae Romanae per justificationem non significare solam a peccatis absolutionem, sed renovationem quoque interioris hominis, quam sanctificationis nomine designamus. Ac praeterea fidem duobus modis ab illis accipi: Et 1. quidem pro actu fidei, qui per actuale Dei auxilium in anima excitatur, priusquam adepta sit gratiam habitualem: 2. Pro fidei habitu, qui cum habitibus spei & charitatis, in jam credentis animam infunditur. Priori modo sumpta fides justificat, ex eorum mente, per modum dispositionis: quia per illam anima praeparatur & disponitur ad accipiendam a Deo remissionem peccatorum, & simul quoque justitiam illam habitualem, a qua justi sanctique fideles in Scriptura vocantur. Fides vero sumpta posteriori modo pertinet ad causam formalem justificationis: quoniam est pars novae illius justitiae, quam Spiritus Sanctus in fidelibus creat, & per quam illos vere & reapse justos, sanctosque constituit.