Theological Theses · §1023 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Not faith alone as opposed to other virtues; other acts also dispose

Rome denies faith alone if opposed to other virtues: fear, hatred of sin, hope, resolve, love also dispose.

Infused righteousness = faith + hope + charity habits, not faith alone.

Latin

XLVIII. Verum quod fidei hac in parte tribuunt, reliquis quoque virtutibus Christianis convenire putant, & operibus ex gratia Dei factis. Itaque fidem solam si praecise consideretur, & prout virtutibus aliis opponitur, justificare negant. Nam sicut, ex eorum doctrina, fidei actus hominem disponit ad consequendam a Deo gratiam justificationis, & eatenus illum justificare dicitur, ita quoque timor judicii divini, peccati odium & detestatio, spes misericordiae, propositum vitae emendandae, inchoata Dei dilectio, & actus alii similes, ad veram poenitentiam & conversionem ad Deum requisiti, sunt dispositiones, ex ordinatione divina, necessariae ut aliquis a Deo remissionem peccatorum impetret, & habituali justitia donetur. Ac quemadmodum fidei habitus pars est justitiae, quam Deus in justificatione peccatori infundit, sic quoque partes illius sunt habitus spei, & charitatis: nec constat illa sola fide, sed virtutibus Christianis omnibus. Adeoque ex eorum sensu, virtutes reliquae, non minus quam fides, pertinent ad causam formalem justificationis, & bona multa opera, quae cum fidei actu justificationem peccatoris praecedunt, non minus quam actus ille, justificant per modum dispositionis.

Report a mistake in this passage