Infused virtues real righteousness, yet cannot stand strict divine judgment
Infused faith-hope-charity is real righteousness in God's sight—yet cannot stand strict judgment without mercy.
Even the perfect must pray Ps 143:2; last-day reward is of gospel promise, not bare legal standing.
Latin
XLIX. Sed quamvis existiment justitiam illam, per quam formaliter coram Deo justificamur, constare fide, spe & charitate, nolunt tamen fidem, & virtutes caeteras constituere justitiam ullam, quae possit ferre rigidum judicii divini examen: ita ut, si Deus fideles districte judicare velit, nec uti erga eos ulla clementia & misericordia, possint per justitiam sibi infusam atque inhaerentem, damnationem vitare, & sperare vitam aeternam. Agnoscunt enim fideles, etiam maxime perfectos, quum se coram severo Dei tribunali sistunt, teneri cum David dicere, Ne intres in judicium cum servo tuo; non enim coram te justificabitur ullus vivens. Idque tum propter peccata, quae justificationem eorum antecedunt: tum propter illa in quae justificati ex infirmitate quotidie labuntur. Itaque mens eorum solum est, virtutes ipsas per Spiritum Sanctum fidelibus infusas, esse formam illam a qua fideles in Scriptura justificati, & justi coram Deo denominantur: & constituere justitiam veram & synceram, non tantum hominum, sed Dei quoque ipsius judicio: quamque Deus quum judex sedebit ultimo die, ex Evangelio mundum judicaturus, solenniter probabit, laudabit, & praemiabitur vita & gloria aeterna.