Penitent acts are moral conditions, not physical causes of first grace
Penitent acts with faith are moral conditions God requires—not physical causes that produce first grace.
Rome (mostly): remission and renovation remain mere gifts; a minority still speaks of congruous merit.
Latin
L. Et similiter, quamvis dicant actus poenitentiae, timoris, spei, & dilectionis, esse cum fidei actu dispositiones quasdam ad justificationem, non intelligunt propterea opera ejusmodi, proprie loquendo, justificationem, vel efficere, vel mereri. Non sunt enim, ex eorum mente, dispositiones physicae, quae propria sua virtute remissionem peccatorum, & justitiam novam efficiant, vel attingant: sed dispositiones solummodo morales, id est, conditiones, quae juxta divinam ordinationem, remissionem peccatorum, & justitiae habitualis donum, in nobis praecedere debent, & sine quibus Deus beneficia ista homini non vult, nec solet conferre, ut videre est apud Petrum a Sancto Joseph in Idea Theologiae Speculativae, lib. 4. cap. 9. Resolutione 3. nec etiam, ut ante ex ipso Concilio Tridentino probatum est, ullis operibus tribuunt vim promerendi gratiam justificationis, quae, ut notat idem Concilium, non est sola peccatorum remissio, sed & sanctificatio, & renovatio interioris hominis: quam remissionem & renovationem Theologi omnes Ecclesiae Romanae agnoscunt esse mere gratuitam, & nullis nostris actibus, aut dispositionibus ex justitia deberi: licet quidam eorum, non probantibus caeteris, dicant poenitentiam, ut & fidem, gratiam istam mereri de congruo: quoniam congruum & consentaneum est bonitati divinae, ut eam credentibus & poenitentibus benigne largiatur.