Theological Theses · §1026 · Louis Le Blanc de Beaulieu

First justification free; second (growth) from condign merit of works

Rome: first justification (sinner to just) is free gift.

Second justification (growth) they ground in condign merit of good works.

Latin

LI. Attamen Doctores Ecclesiae Romanae distinctionem hic adhibent inter justificationem primam, qua homo ex peccatore & impio fit justus & sanctus, per peccati remissionem, & per adoptionem gratiae sanctificantis atque regenerantis, & inter justificationem secundam, qua homo jam justificatus in justitia & sanctitate crescit, & ex justo justior, ex sancto sanctior evadit. Et prima quidem illa est quam gratuitam esse volunt; sed quod attinet ad secundam justificationem, docent illam esse ex meritis, & hominem justum sic per bona opera in justitia & sanctitate crescere, ut etiam ex condigno, mereatur augmentum gratiae sanctificantis, atque justificantis.

Report a mistake in this passage