Theological Theses · §1027 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Nine heads where Roman and Reformed schools commonly agree

Nine shared heads: living vs dead faith; only living justifies; repentant conditions; free gift of remission/renovation; fitting mercy to penitents; virtues beyond faith-habit; growth by good works; true Spirit-wrought righteousness God will vindicate; yet none stands strict judgment without mercy.

Latin

LII. Ex iis vero quae jam exposita sunt, manifestum est Doctores, tam Scholae Romanae, quam Scholae Reformatae, agnoscere communi consensu, 1. Fidem recte distingui in mortuam & vivam, otiosam & activam; unam quae est bonis operibus vacua, alteram vero quae per dilectionem operatur, & secum involvit fiduciam in Deum. 2. Solam fidem vivam justificare, mortuam autem nihil ad justitiam & salutem prodesse. 3. Non solum credendi actum praecise sumptum, sed multos alios quoque, qui ad veram poenitentiam, & seriam ad Deum conversionem concurrunt, esse conditiones a Deo praerequisitas, ut aliquis ab eo peccatorum veniam & infusionem novae & habitualis justitiae impetret. 4. Remissionem peccatorum, & renovationem interioris hominis esse donum Dei mere gratuitum; quod nec fidei, nec ullis operibus quantumcunque ex gratia Dei factis, ex justitia debetur. 5. Divinae bonitati & sapientiae congruum & conveniens esse, ut peccatori quem serio poenitet, & qui per fidem ad Dei misericordiam confugit, remittantur peccata, & Spiritus Sancti gratia donetur: non vero incredulis & impoenitentibus. 6. Novam justitiam quam Spiritus Sanctus in fidelibus creat, constare non solo fidei habitu, sed etiam reliquis virtutibus Christianis. 7. Justitiam illam exercitio bonorum operum non conservari solum, sed etiam augeri, illosque qui gratia jam accepta recte utentes, bonis operibus vacant, ampliorem in dies gratiam accipere. 8. Justitiam quae per Spiritus Sancti gratiam fidelibus inest, veram & synceram esse, non tantum hominum, sed Dei ipsius judicio: adeoque fore ut Deus, quum judicabit vivos & mortuos, solenne & gloriosum testimonium illi perhibeat, & vitae aeternae praemium retribuat. 9. Nullam esse in piis justitiam quae possit ferre rigidum judicii divini examen, si Deus hominem absque misericordia judicet, & erga ipsum nulla indulgentia & clementia uti velit.

Report a mistake in this passage