The dispute left over: how faith justifies
Still disputed: Rome—faith as disposing act and part of infused form; Reformed reject that framing.
Once Rome's broad 'justification' (=forgiveness+renovation) is heard, much of their sense is not alien to Reformed doctrine.
Latin
LIII. Sed quamvis in his consentiant Doctores utriusque Scholae, nihilominus inter eos controversitur, quomodo fides justificet. Nam Pontificii sicuti jam diximus, docent fidem justificare per modum dispositionis, aut etiam tanquam partem formae, id est, justitiae per quam justificamur: quod Reformatis non probatur. Verum cum justificatio Pontificiorum sensu, non solum remissionem peccatorum, sed sanctificationem quoque, & renovationem interioris hominis complectatur, dum sic loquuntur sensus eorum est, actum fidei, a quo incipit nostra ad Deum conversio, esse moralem dispositionem, id est, conditionem quam Deus praeexigit ut ab eo accipiamus peccatorum veniam, & justitiae habitualis donum: tum quoque fidei habitum esse partem novae illius justitiae, quam Spiritus Sanctus in nobis efficit, & per quam justi sanctique vere nominamur & sumus; non tantum apud homines, sed etiam apud ipsum Deum, qui justitiam illam ita probat & gratam habet, ut eam vita & gloria aeterna, in extremo judicio, juxta promissiones Evangelii, remuneraturus sit: quod a Scholae Reformatae doctrina non est alienum.