The Reformed deny that faith is the righteousness that acquits us
Reformed: justify = forensic absolution; faith neither merits nor is the righteousness that absolves—Christ's obedience alone is.
Faith is the necessary condition; this need not clash with Rome once senses are sorted.
Latin
LIV. Cum autem Reformati distinguant justificationem a sanctificatione, & per justificari non aliud intelligant, quam in judicio divino absolvi, quando negant fidem nos justificare per modum dispositionis, aut per modum formae, id est, ut justitiam, seu partem justitiae per quam justificamur, mens eorum est, fidem non esse talem dispositionem, quae remissionem peccatorum nostrorum mereatur, vel efficiat: & etiam fidei, vel actum, vel habitum, non esse partem justitiae illius, propter quam, & cujus merito a reatu peccatorum nostrorum absolvimur, quae est sola Christi obedientia; licet sit conditio sine qua istam absolutionem consequi non possumus: quod non pugnat cum doctrina Ecclesiae Romanae.