Theological Theses · §1030 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sola fide: not legal perfection, free pardon; Rome can admit this sense

Reformed sola fide: not legal-covenant perfection, but living faith; pardon free, no inherent justice that stands strict judgment.

Rome can easily admit this sense of the exclusion of works.

Latin

LV. Praeterea in quaestione est, an fides sola justificet, an vero etiam opera. Et quidem fidem solam justificare, non opera, pretendunt Doctores Scholae Reformatae, sicuti jam observavimus. Sed in eo mens eorum est, ad hoc ut justi habeamur, & absolvamur in Dei judicio, non exigi a nobis opera, quae lex, gratiae opposita, postulat ad peccatoris justificationem, id est, omnibus numeris absolutam legis observationem, quae omne peccatum, & omnem omnino transgressionem excludit, sed sufficere ut credamus in Christum fide viva, & per bona opera efficaci: etiamsi ante peccato servierimus, & postea non desinamus multis, ex infirmitate, lapsibus esse obnoxii. Ac praeterea, quum opera justificare negant, per id significare volunt, condonationem peccatorum nostrorum, & absolutionem ab illorum reatu in Dei judicio, gratuitam esse, & nullis operum meritis deberi: tum etiam nullas virtutes, nec ulla nostra constituere justitiam talem, quae possit districto Dei judicio opponi, & per quam, si Deus nos severe examinet, nec ullam nobis gratiam faciat, mortem aeternam evadere, & ad beatam immortalitatem pervenire queamus: quae omnia facile admittit Schola Romana.

Report a mistake in this passage