Theological Theses · §1031 · Louis Le Blanc de Beaulieu

What Rome means by justification by works, and why it seems verbal

Rome's 'works justify' = repentant moral conditions before grace, plus infused virtues God will crown.

Reformed already concede both; so far the fight looks verbal.

Latin

LVI. Quum vero Scholae Romanae Theologi affirmant nos, non fide sola, sed operibus quoque justificari, sententia eorum est, non solum credendi actum, praecise consideratum, sed multos alios, quales sunt timor judicii divini, dolor de peccato, ejus detestatio, propositum novae vitae, spes misericordiae a Deo obtinendae, & inde oriens Dei amor & dilectio, & si qui sunt istiusmodi, esse morales dispositiones, id est, conditiones quae, ex ordine a Deo constituto, in nobis praecedere debent remissionem peccatorum, & renovationem internam per Spiritum Sanctum; & sine quibus Deus non solet gratiam istam nobis largiri. Deinde cum fide virtutes caeteras, constituere veri nominis justitiam, a qua fideles in Scriptura sancti justique nuncupantur: & quam etiam Deus judicio suo comprobabit, quum illam in ultimo die vita aeterna remunerabitur: quorum utrumque patet ex ante dictis a Theologis Reformatis concedi. Adeo ut hactenus hic de vocibus tantum, non de reipsa contendi videatur.

Report a mistake in this passage