Theological Theses · §1032 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Congruous merit of penitential works: private opinion, not common Rome

Congruous merit of penitential works is a private Pontifical opinion, not common Roman doctrine.

Even they mean fitting divine goodness—not a justice-debt; Reformed grant the fittingness, reject the word 'merit'.

Latin

LVII. Quod autem dicunt nonnulli Theologi Pontificii, bona quaedam opera mereri de congruo remissionem peccatorum, & donum justitiae, peculiaris est eorum sententia, ut jam indicavimus, non vero doctrina communis Ecclesiae Romanae. Neque tamen per hoc significare volunt, justitiae infusionem, & peccati remissionem operibus poenitentiae ex justitia deberi, & non esse donum Dei gratuitum, sed hoc tantum, decere bonitatem divinam, eique congruum & conveniens esse, ut illis qui vere ad Deum convertuntur, & edunt fructus poenitentia dignos, peccata remittantur, & habitualis justitia donetur: quod Theologi Reformati non negant; licet in hoc negotio, merito vocem meriti repudiant, quia non est in Scripturae usu, & sonat aliquid superbum.

Report a mistake in this passage