XXX. Atque hi quidem loquuntur ac docent rigidiores ex Pontificiis. Sed qui sunt inter eos aequiores, rotunde, simpliciter, & aperte fatentur justitiam quae nobis inhaeret tenuem, inchoatam, & imperfectam esse. Quo de numero in primis est Cardinalis Con-tarenus: is enim Tractatu de Justificatione, anno 72. superioris saeculi, post Conci-lium Tridentinum edito; idque cum approbatione Doctorum regentium Theologicae facultatis Parisiensis, clare & expresse docet & inculcat justitiae fidelibus inhaerentis im-perfectionem. Haec nostra justitia, inquit, est inchoata & imperfecta, quae tueri nos non potest quin in multis offendamus, quin assidue peccemus.