Theological Theses · §1065 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No one stands the strict tribunal by inherent justice alone

Given imperfect inherent holiness and ongoing falls, no one can stand God's strict tribunal by his own justice and works alone.

Without indulgence, none would be cleared or judged worthy of eternal life.

Latin

XXXI. Porro cum justitia & sanctitas fidelium, seu quis habeat rationem virtutum quibus interius a Deo ornati sunt, seu bonorum operum quae inde promanant, & in qui-bus se exercent, imperfecta tantum & inchoata sit: nec solum illi sint in peccatis mortui, antequam Deus illos in gratiam recipiat: sed etiam post acceptam gratiam, variis lapsi-bus adhuc obnoxii maneant: certum est neminem, vi propriae justitiae, & bonorum suorum operum, posse coram severo tribunali Dei consistere, & ferre rigidum divini judicii examen; neque quemquam hominum damnationem vitaturum, & apud Deum infontem, & vita aeterna dignum pronunciandum fore, si Deus respiciat tantum ad ju-stitiam quae illi inhaeret, & bona illius opera, nec erga ipsum ulla indulgentia & cle-mentia uti velit, sed cum eo agere secundum legis praecise consideratae rigorem.

Report a mistake in this passage