Theological Theses · §1066 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Psalm, Job, and the Lord's Prayer prove the need of mercy

Ps 130:3; Job 9; Ps 143:2; and the daily Our Father prove all need mercy.

Even the holiest must pray forgive us our debts.

Latin

XXXII. Id manifeste docet Psaltes, Si iniquitates, inquit, observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Psal. 130. 3. Quod Job etiam agnoscit his verbis, Vere scio quod ita sit, & quod non justificetur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Job. 9. 2, 3. Unde est quod Propheta hac deprecatione apud Deum utitur, Et non intres in judicium cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Psal. 143. 2. Quo pertinet etiam quotidiana illa precatio, qua ex Christi praecepto, vel qui sunt inter homines sanctissimi, uti debent, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris.

Report a mistake in this passage