Rome too admits none can stand without divine pardon
Even strong assertors of inherent justice concede none can stand if God judges without mercy.
Gregory: all human justice is injustice under strict judgment; post-justification falls still need pardon.
Latin
XXXIII. Atque hic quoque est tanta vis veritatis, & tam vividus conscientiae sensus, ut ultro ei dent manus, nec repugnare audeant, etiam qui plurimum justitiae inhaerenti tribuere videntur. Nam Doctores Scholae Romanae agnoscunt neminem, per justitiam sibi inhaerentem & infusam, posse in judicio divino subsistere, siquidem Deus severe & absque misericordia, agere cum homine velit. Probant enim illud Gregorii primi, Omnis humana justitia, si districtum Dei judicium requiratur, injustitia esse convincitur. Et ultro fatentur, ac docent hominem quemlibet egere divina condonatione, non tantum respectu peccatorum illorum quae justifica-tionem illius praecesserunt: sed etiam propter lapsus varios ex infirmitate, in quos, etiam postquam justificatus est, identidem incidit; & propter quos merito coelo excluderetur, nisi clementia divina subveniret.