Theological Theses · §1073 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Becanus and Bellarmine deny first justification from merits

Becanus: first justifying grace and remission are not from merits; dispositions do not merit them.

Bellarmine: we are not received for any merit in us or for inchoate newness as meritorious reconciliation.

Latin

XXXIX. Ideoque Becanus queritur suos calumniam pati, quasi docerent impii justificationem, & remissionem peccatorum, esse ex meritis, non vero gratuitam: & asserit dispositiones quae praecedunt justificationem, tametsi bona opera sint, non ta-men mereri primam gratiam justificantem, & remissionem peccatorum: & consequen-ter primam justificationem esse mere gratuitam, nec ullo modo deberi nobis ex justitia. In Summa Theologiae Scholasticae, tom. 2. tract. 4. cap. 4. Similiter Bellarminus Re-mnium malae fidei accusat, quod dicat inter Protestantes & Ecclesiam Romanam in controversiam vocari, quid sit id, propter quod Deus hominem in gratiam recipiat? An sit meritum Filii Dei, an inchoata in nobis novitas? Ac proinde agnoscit nos in gratiam non recipi propter meritum ullum quod nobis insit, nec novitatem vitae esse meritoriam nostrae cum Deo reconciliationis. De Just. lib. 2. cap. 2.

Report a mistake in this passage