Main dispute: are we formally justified by inherent justice?
Despite much agreement on nature of regenerate holiness, a heated question remains: are we formally justified before God by inherent justice?
Rome after Trent says yes; Protestants with great consent say no—minds must be stated clearly.
Latin
XL. Quamvis autem in multis quae hactenus recensuimus, circa naturam & meri-tum justitiae, & sanctitatis quae regenitis inest, inter se consentiant Protestantes & Pontificii; inter eos tamen quaestio est magna contentione animorum agitata, An per justitiam quae nobis inhaeret formaliter coram Deo justificemur? quod affirmant Pontificii, post Concilium Tridentinum, Protestantes vero magno consensu negant. De cujus quaestionis statu atque momento, ut recte judicetur, necesse est partium con-tendentium mentem distinctius & clarius exponere.