Protestants take justify forensically: absolve before God
Protestants take justify forensically: to be absolved and pronounced innocent before God under the law's strictness.
Denying justification by inherent justice means no one's own holiness clears him if God examines without mercy.
Latin
XLI. Quod spectat ergo Protestantes, verbum justificare in hac quaestione sumunt sensu forensi, nec per justificari aliud intelligunt, quam a peccato absolvi, & infon-tem pronunciari. Hae vero voces coram Deo, ipsis idem sunt atque in districti Dei judicio, & secundum legis rigorem instituto. Itaque, quum negant nos per inhae-rentem justitiam coram Deo justificari, eorum mens est, neminem ratione sanctitatis & justitiae ullius quae in ipso reperiatur, & bonorum quae fecerit operum, posse in severo Dei judicio infontem pronunciari, & ab omni culpa absolvi: nec quemquam posse in Dei judicio damnationem effugere, & ad vitam aeternam, ut ea dignum acceptari, si justitiam & opera nostra Deus rigide examinet, nec ulla utatur erga nos clementia & misericordia.