Living faith and repentance required, yet not meritorious
God requires living faith and serious repentance before imputing Christ’s merit.
Those acts are prerequisite conditions, not meritorious causes—grace remains wholly free for Christ’s sake.
Latin
XVI. Praeterea fatendum est Deum, ut nobis Christi satisfactionem & meritum imputet, & propter Christum nos peccatorum venia & filiorum adoptione donet, istud a nobis exigere, ut in Christum fide viva & efficaci credamus, veramque & seriam peccatorum nostrorum poenitentiam agamus. Nec enim deceret Dei sapientiam peccata remittere illis qui obstinate in peccatis perseverare volunt, & gratiae ac salutis participes facere illos qui Christi gratiam aspernantur, eumque tanquam Servatorem & Redemptorem suum, uti par est, agnoscere & colere recusant. Sed ne fides & poenitentia sint conditio quaedam a Deo praerequisita ut beneficium istud ab eo accipiamus, & sine qua non convenit nos ejus fieri compotes; nec fides tamen, nec poenitentia remissionem peccatorum & adoptionem filiorum merentur; neque causae sunt propter quam, & cujus dignitate, merito, & efficacia, tam eximiam gratiam consequimur. Sed tota & in solidum ad Christi obedientiam & meritum est referenda: quantum vero nos spectat simpliciter, & omni ex parte gratuita est, nec ullis nostris actibus, sive operibus, debetur.