Theological Theses · §1108 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Scripture: justified freely by Christ’s blood

Scripture repeatedly: saved and justified freely by Christ’s blood, not by works.

Rom 3, Eph 2, Tit 3: grace, redemption, propitiation, heirs by mercy.

Latin

XVII. Id plane & aperte docet Scriptura Sacra, dum toties inculcat nos per Christi sanguinem atque redemptionem, non ex operibus, sed gratis servari, justificari, & remissionem peccatorum consequi. Ut in illis Apostoli verbis, Omnes enim peccaverunt, & egent gloria Dei. Justificati gratis, per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu; quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Rom. 3. verf. 23 seqq. Item, Gratia enim estis salvati per fidem, & hoc non ex vobis; Dei enim donum est. Non ex operibus, ne ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in bonis operibus, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Ephes. 2. verf. 8, 9, 10. Quibus consona sunt quae scribit ad Titum, Quum autem benignitas & erga homines amor apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis & renovationis Spiritus Sancti: quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum; ut justificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Tit. 3. verf. 4, 5, 6.

Report a mistake in this passage