Theological Theses · §1109 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Redeemed from curse; made God’s righteousness in him

Christ became a curse; God made him sin that we become God’s righteousness in him.

He is our wisdom, righteousness, sanctification, redemption; one obedience constitutes many just.

Latin

XVIII. Eodem quoque spectat quod dicit idem Apostolus Christum nos redemisse ab execratione legis, dum factus est pro nobis ipse execratio: Gal. 3. Deum fecisse peccatum eum qui non noverat peccatum, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso: 2 Cor. 5. 21. Christum a Deo nobis factum fuisse sapientiam, justitiam, sanctificationem & redemptionem: 1 Cor. 1. 30. Et sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam multos esse constituendos justos: Rom. 5. 19.

Report a mistake in this passage