Faith, repentance, and renovating grace not denied
Imputation does not cancel required living faith and sincere repentance.
Christ also merited renovating grace; inherent holiness, though imperfect, is accepted and promised glory.
Latin
XX. Caeterum minime per id negare volunt fidei verae vivaeque, & seriae ac syncerae poenitentiae actus in nobis a Deo requiri, ut propter Christi mortem & obedientiam, remissionis peccatorum nostrorum, & adoptionis in Dei Filios participes fiamus. Ac praeterea Christum morte & passione sua non solum fideles reatu peccatorum solvere, sed eam quoque ipsis gratiam promeruisse, per quam ad Dei Christique imaginem renoventur, veraque justitia & sanctitate induantur. Quae justitia, licet his in terris ad summum perfectionis gradum non proveniat, & multis ex infirmitate lapsibus obscuretur, non deficit tamen in essentialibus, Deoque grata atque accepta est: ac quamvis per eam fideles non possint coram Deo justificari, si Deus erga ipsos nulla indulgentia & clementia uti velit, nihilominus promissionem habet vitae & gloriae aeternae; quam Deus illi olim ultimo die, juxta Evangelium gratiae mundum judicans, misericorditer & fideliter reddet.