Polish deputies at Thorn: justify and sanctify together
Thorn Polish declaration: for Christ’s alone-imputed merit God absolves and adopts.
At once by poured-out charity he renews and sanctifies unto new obedience.
Latin
XXI. Hanc autem esse genuinam Doctorum Ecclesiae Reformatae sententiam dubitare non possunt qui eorum scripta candide expenderunt, ut innumeris eorum testimoniis manifestum fieri possit. Instar multorum esse debet quod protestantur hac de re Reformatorum in regno Poloniae deputati, in declaratione suae sententiae, quam in Thoruniensi conventu obtulerunt. Ibi enim capite quarto, quod est de Gratia, dicunt Deum vocatos & sincere resipiscentes, non tantum propter solum Christi meritum ex mera gratia imputatum, a peccatis justificare, seu absolvere, & in filios adoptare; sed simul etiam spiritu charitatis in corda nostra effuso, ad syncerum sanctimoniae & obedientiae novae studium in dies magis magisque renovare, & sanctificare, seu justos & sanctos facere.