Theological Theses · §1113 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Calumny rejected: inherent justice not denied

False charge: Reformed deny all inherent justice and teach bare external imputation.

We impute only to living faith with Spirit-wrought renovation; imperfect inherent justice cannot absolve at the judgment seat.

Latin

XXII. Et postea multas a se calumnias amolientes testantur nos falso accusari, quasi omnem inhaerentem justitiam fidelibus negemus, eosque sola externa justitiae Christi imputatione, quae sit sine ulla interna renovatione, justificari statuamus. Cum tamen solis poenitentibus, & viva fide in Christum credentibus justitiam imputari, simulque per eandem fidem a Spiritu Sancto corda contrita vivificari, ad ardentem erga Christum charitatem & novae obedientiae studium excitari, a pravis videlicet cupiditatibus mundari, atque ita justitiam & sanctitatem vitae novae inchoari, & in dies perfici doceamus. Id tantum addimus, inquiunt, per hanc inhaerentem justitiam propriam, quia in hac vita imperfecta est, neminem coram severo Dei judicio posse consistere, aut in ea confidere, ut a reatu mortis per eam justificetur, seu absolvatur; sed per & propter solam perfectissimam Christi justitiam & meritum viva fide apprehensum.

Report a mistake in this passage