Called just from inherent form; justified by imputed
Scripture’s “just/holy” names ordinarily from inherent renewed holiness as a formal designation.
Yet they are justified and constituted just through Christ’s imputed obedience.
Latin
XXIII. Cum vero fideles in Scriptura Sacra frequenter justi sanctique nominentur, fatentur Ecclesiae Reformatae Doctores appellationem istam ordinarie non sumi a Christi justitia ipsis donata atque imputata tanquam a forma quadam, quae, licet externa sit, ipsos tamen denominet: sed potius a justitia & sanctitate illa ad quam per Christi gratiam & meritum renovati sunt, adeoque fideles recte quidem & vere dici per & propter Christi justitiam & obedientiam justificari & justos constitui, non tamen ab illa tanquam a forma justos sanctosque nominari; sed causam formalem istius denominationis esse justitiam quae nobis inhaeret.