Theological Theses · §1116 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rome distorts Reformed denial of inherent formal justification

Rome hears “justified by imputed, not inherent” and charges denial of all inward holiness.

Calumny: believers stay impure within; imputation only covers, never removes, sin.

Latin

XXV. Porro haec sententiae Orthodoxae explicatio probe animadvertenda est contra Doctores Ecclesiae Romanae, qui Reformatorum hac in parte doctrinam aut non intelligunt, aut malitiose detorquent. Quum enim audiunt Scholae Reformatae Doctores passim dicentes, nos coram Deo justificari, & justos constitui per justitiam Christi quae nobis imputatur, non vero per ullam nobis inhaerentem justitiam, inde colligunt nos non agnoscere justitiam ullam quae fidelibus insit, & cujus ratione vere apud Deum justi & sancti censeantur, nosque traducunt quasi doceremus fideles semper in se impios, immundos, & injustos manere: Christi vero justitiam ad hoc solum illis imputari ut peccata eorum tegantur, non tollantur. Ac proinde, quum fideles justi & sancti in Scriptura vocantur, denominationem istam non sumi ab aliqua forma, sive justitia quae ipsis inhaereat, sed a sola justitia Christi, quae cum extra eos sit, illos tamen denominet, quoniam illis a Deo imputatur.

Report a mistake in this passage